monumenta.ch > Augustinus > 10
>>> Augustinus, Epistolae, 164, 4, 11.

Augustinus, Epistolae, 164, 4, 10.

1 Cur ergo Petrus eos tantum commemorare voluerit, quibus in carcere inclusis Evangelium praedicatum est, qui in diebus Noe cum fabricaretur arca increduli fuerunt, vides quam latebrosum sit, et quae me moveant ne affirmare hinc aliquid audeam.
2 Huc accedit, quia cum dixisset apostolus, Quod et vos nunc simili forma Baptisma salvos facit; non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi, qui est in dextera Dei, deglutiens mortem, ut vitae aeternae haeredes efficeremur, profectus in coelos, subiectis sibi Angelis et Potestatibus et Virtutibus; continuo subiecit, Christo igitur in carne passo, et vos eadem scientia armamini; quia qui passus est in carne, desiit a peccatis, in hoc ut iam non hominum desideriis, sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat tempus: deinde ait, Sufficit enim praeteritum tempus ad voluntatem hominum consummatum ambulantibus in libidinibus, et concupiscentiis, et ebrietate, comessationibus, potationibus, et illicitis idolorum servitutibus, in quo stupescunt non concurrere vos in eamdem luxuriae confusionem blasphemantes.
3 Qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos: his dictis subnectit, Propter hoc enim et mortuis evangelizatum est, ut iudicentur quidem secundum homines in carne, vivant autem secundum Deum spiritu.
Augustinus HOME