monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 164, 3, 8. <<<    

Augustinus, Epistolae, 164, 3, 9.

1 Scio quibusdam videri, morte Domini Christi iam talem resurrectionem praestitam iustis, qualis nobis in fine promittitur; quoniam scriptum est, illo terrae motu quo in eius passione petrae scissae et monumenta aperta sunt, multa corpora resurrexisse iustorum, et visa cum illo quando resurrexit in sancta civitate (Matth. XXVII, 51-53).
2 Qui utique si non iterum repositis corporibus dormierunt, videndum est quemadmodum intelligatur Christus primogenitus a mortuis (Apoc. I, 5), si eum in illa resurrectione tot praecesserunt.
3 Quod si respondetur hoc dictum esse per anticipationem, ut monumenta quidem illo terrae motu aperta intelligantur, cum Christus in cruce penderet, resurrexisse autem iustorum corpora non tunc, sed cum ille prior resurrexisset: quamvis tunc, ut dixi, anticipando fuisset adiunctum, ut et Christus primogenitus a mortuis sine ambiguitate credatur, et illis iustis continuo concessum ut ipso praeeunte in aeternam incorruptionem atque immortalitatem resurgerent; illud adhuc restat quod moveat, quomodo a Petro dici potuerit, quod utique verissime dictum est, quando per illam prophetiam non de David, sed de Christo asseruit fuisse praedictum, carnem eius non vidisse corruptionem; et quod adiunxit de David, apud eos esse monumentum eius (Act. II, 27, 29): unde illos utique non convincebat, si corpus eius ibi iam non erat; quia si et ante in recenti sua morte resurrexisset, nec caro eius vidisset corruptionem, posset nihilominus illud monumentum manere.
4 Durum autem videtur ut David non fuerit in illa resurrectione iustorum, si eis iam aeterna donata est, cuius Christus ex semine tam crebro, et tanta evidentia, tantaque honorificentia commendatur.
5 Periclitabitur etiam illud quod ad Hebraeos de iustis antiquis dicitur, Quia pro nobis meliora providerunt, ne sine nobis perfecti perficerentur (Heb. XI, 40); si iam in illa resurrectionis incorruptione constituti sunt, quae nobis perficiendis in fine promittitur.
Augustinus HOME