monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 164, 3, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 164, 3, 8.

1 Sed quia evidentia testimonia et infernum commemorant et dolores, nulla causa occurrit cur illo credatur venisse Salvator, nisi ut ab eius doloribus salvos faceret; sed utrum omnes quos in eis invenit, an quosdam quos illo beneficio dignos iudicavit, adhuc requiro: fuisse tamen eum apud inferos, et in eorum doloribus constitutis hoc beneficium praestitisse non dubito.
2 Unde illis iustis qui in sinu Abrahae erant, cum ille in inferna descenderet, nondum quid contulisset inveni, a quibus eum secundum beatificam praesentiam suae divinitatis nunquam video recessisse: sicut etiam eodem ipso die quo mortuus est, promisit latroni quod cum illo in paradiso fuisset futurus (Luc. XXIII, 43), quando ad solvendos inferni dolores fuerat descensurus.
3 Profecto igitur in paradiso atque sinu Abrahae, etiam ante iam erat beatificante sapientia, et apud inferos iudicante potentia: ubi enim non est nullo loco obsessa divinitas?
4 Verumtamen secundum creaturam, quam ex quodam tempore suscipiendo, manens Deus homo factus est, hoc est secundum animam eum fuisse apud inferos aperte Scriptura declarat, et per prophetiam praemissa, et per apostolicum intellectum satis exposita, qua dictum est: Non derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10).
Augustinus HOME