monumenta.ch > Augustinus > 7
Augustinus, Epistolae, 164, 3, 6. <<<     >>> 8.

Augustinus, Epistolae, 164, 3, 7.

1 Sed quonam modo intelligatur Abraham, in cuius sinum pius etiam pauper ille susceptus est, in illis fuisse doloribus, ego quidem non video: explicant fortasse qui possunt.
2 Solos autem duos, id est Abraham et Lazarum, in illo memorabilis quietis sinu fuisse antequam Dominus in inferna descenderet, et de istis tantum duobus dictum fuisse illi diviti, Inter vos et nos chaos magnum firmatum est, ut ii qui volunt hinc transire ad vos non possint, neque inde huc transmeare (Luc. XVI, 26), nescio utrum quisquam sit cui non videatur absurdum.
3 Porro si plures quam duo ibi erant, quis audeat dicere non ibi fuisse Patriarchas et Prophetas, quibus in Scriptura Dei iustitiae pietatisque tam insigne testimonium perhibetur?
4 Quid his ergo praestiterit qui dolores solvit inferni, in quibus illi non fuerunt, nondum intelligo; praesertim quia ne ipsos quidem inferos uspiam Scripturarum in bono appellatos potui reperire.
5 Quod si nusquam in divinis auctoritatibus legitur, non utique sinus ille Abrahae, id est secretae cuiusdam quietis habitatio, aliqua pars inferorum esse credenda est.
6 Quanquam in his ipsis tanti magistri verbis, ubi ait dixisse Abraham, Inter vos et nos chaos magnum firmatum est, satis, ut opinor, appareat non esse quamdam partem, et quasi membrum inferorum, tantae illius felicitatis sinum.
7 Chaos enim magnum quid est, nisi quidam hiatus, multum ea separans inter quae non solum est, verum etiam firmatus est?
8 Quapropter si in illum Abrahae sinum Christum mortuum venisse sancta Scriptura dixisset, non nominato inferno eiusque doloribus, miror si quisquam ad inferos eum descendisse asserere auderet.
Augustinus HOME