monumenta.ch > Augustinus > 6
>>> Augustinus, Epistolae, 164, 3, 7.

Augustinus, Epistolae, 164, 3, 6.

1 Et de illo quidem primo homine patre generis humani, quod eum inde solverit, Ecclesia fere tota consentit; quod eam non inaniter credidisse credendum est, undecumque hoc traditum sit, etiamsi canonicarum Scripturarum hinc expressa non proferatur auctoritas: quanquam illud quod in libro Sapientiae scriptum est, Haec illum, qui primus factus est, patrem orbis terrarum, cum solus esset creatus, custodivit, et eduxit illum a delicto suo, et dedit ei virtutem continendi omnia (Sap. X, 1, 2), magis pro hac sententia quam pro ullo alio intellectu facere videatur.
2 Addunt quidam hoc beneficium antiquis etiam sanctis fuisse concessum, Abel, Seth, Noe, et domui eius, Abraham, Isaac, et Iacob, aliisque Patriarchis et Prophetis, ut cum Dominus in infernum venisset, illis doloribus solverentur.
Augustinus HOME