monumenta.ch > Augustinus > 5
Augustinus, Epistolae, 164, 2, 4. <<<    

Augustinus, Epistolae, 164, 2, 5.

1 Quae cum ita sint, si omnes inde solvit Salvator, et, sicut requirens scripsisti, exinanivit inferna, ut deinceps iudicium iam exspectaretur extremum: haec sunt quae in hac re non immerito movent, quae mihi interim cogitanti solent occurrere.
2 Primum, qua auctoritate firmetur ista sententia.
3 Quod enim scriptum est in morte Christi factum solutis doloribus inferni: vel ad ipsum potest intelligi pertinere, quod eos hactenus solverit, hoc est irritos fecerit, ne ab eis ipse teneretur, praesertim quia sequitur, in quibus impossibile erat teneri eum.
4 Vel si causa quaeritur cur voluerit venire in infernum, ubi dolores illi essent, quibus teneri omnino non poterat, quia erat, ut scriptum est, in mortuis liber (Psal. LXXXVII, 6), in quo princeps et praepositus mortis non invenit aliquid, quod supplicio deberetur: hoc scilicet quod scriptum est, solutis doloribus inferni, non in omnibus, sed in quibusdam accipi potest, quos ille dignos ista liberatione iudicabat; ut neque frustra illuc descendisse existimetur, nulli eorum profuturus qui ibi tenebantur inclusi, nec tamen sit consequens ut quod divina quibusdam misericordia iustitiaque concessit, omnibus concessum esse putandum sit.
Augustinus HOME