3 | praesertim propter quosdam qui nobis litterario labore suo familiariter innotuerunt, quorum eloquium ingeniumque miramur; non solum poetas et oratores, qui eosdem ipsos falsos deos gentium multis opusculorum suorum locis contemnendos ridendosque monstrarunt, et aliquando etiam unum Deum verumque confessi sunt, quamvis illa superstitiosa cum caeteris colerent; verum etiam illos qui haec non cantando vel declamando, sed philosophando dixerunt: multos etiam quorum litteras non habemus, sed in illorum litteris didicimus secundum quemdam modum laudabiles vitas, ut excepto Dei cultu, in quo erraverunt colentes vana quae publice colenda fuerant instituta, et creaturae potius quam Creatori servientes, in caeteris moribus parcimoniae, continentiae, castitatis, sobrietatis, mortis pro patriae salute contemptus, servataeque fidei non solum civibus, verum et hostibus, imitandi merito proponantur. |
4 | Quae quidem omnia quando non referuntur ad finem rectae veraeque pictatis, sed ad fastum inanem humanae laudis et gloriae, etiam ipsa inanescunt quodammodo, steriliaque redduntur: verumtamen quadam indole animi ita delectant, ut eos in quibus haec fuerunt, vellemus vel praecipue, vel cum caeteris ab inferni cruciatibus liberari, nisi aliter se haberet sensus humanus, aliter iustitia Creatoris. |