monumenta.ch > Augustinus > 3
>>> Augustinus, Epistolae, 164, 2, 4.

Augustinus, Epistolae, 164, 2, 3.

1 Et Dominum quidem carne mortificatum venisse in infernum, satis constat.
2 Neque enim contradici potest vel prophetiae quae dixit, Quoniam non derelinques animam meam in inferno; quod ne aliter quisquam sapere auderet, in Actibus Apostolorum, idem Petrus exponit: vel eiusdem Petri illis verbis, quibus eum asserit solvisse inferni dolores, in quibus impossibile erat eum teneri (Psal. XV, 10, et Act. II, 24, 27).
3 Quis ergo nisi infidelis negaverit fuisse apud inferos Christum?
4 Quod si movet quemadmodum accipiendum sit inferni ab illo solutos dolores (neque enim coeperat in eis esse tanquam in vinculis, et sic eos solvit tanquam si catenas solvisset quibus fuerat alligatus); facile est intelligere sic eos solutos esse quemadmodum solvi possunt laquei venantium, ne teneant; non quia tenuerunt.
5 Potest et sic, ut eos dolores eum solvisse credamus, quibus teneri ipse non poterat, sed quibus alii tenebantur, quos ille noverat liberandos.
Augustinus HOME