Augustinus, Epistolae, 164, 1, 2.
1 | Cum dixisset Christum mortificatum carne, vivificatum spiritu; continuo subiecit, In quo et iis qui in carcere erant conclusi, spiritibus veniens praedicavit, qui increduli fuerunt aliquando, quando exspectabat Dei patientia in diebus Noe, cum fabricaretur arca, in qua pauci, id est octo animae salvae factae sunt per aquam: deinde subiunxit et ait, Quod et vos nunc simili forma Baptisma salvos fecit (I Petr. III, 18, 21). |
2 | Movet itaque, si apud inferos Dominus, quando mortuus est, in carcere conclusis spiritibus praedicavit, quid boni soli meruerint, ut Dominus ad inferna descenderet, qui tunc infideles fuerunt cum fabricaretur arca. |
3 | Etenim post tempora Noe, multa millia tot gentium usque ad passionem Christi mortua sunt, quae potuit apud inferos invenire: non utique eorum qui in Deum crediderant, sicut Prophetae et Patriarchae de stirpe Abrahae, sicut ipse retro Noe et tota domus eius, quae salva facta est per aquam, excepto fortassis uno filio, qui postea reprobatus est; sicut etiam praeter progeniem Iacob, alii fuerunt credentes in Deum, sicut Iob, sicut civitas Ninive, et si qui alii sunt, qui vel apparent in Scripturis, vel in genere humano latent: sed eorum dico multa millia hominum, qui Deum ignorantes, et daemonum vel simulacrorum cultui dediti, a temporibus Noe usque ad passionem Christi, ex hac vita emigrarunt, quos apud inferos Christus inveniens, quomodo illis non praedicavit, sed illis tantum, qui in diebus Noe increduli fuerunt, cum fabricaretur arca? |
4 | Aut si omnibus praedicavit, cur illos solos Petrus commemoravit, praetermissa multitudine tam innumerabili caeterorum? |