monumenta.ch > Augustinus > 1
>>> Augustinus, Epistolae, 164, 1, 2.

Augustinus, Epistolae, 164, 1, 1.

1 Quaestio quam mihi proposuisti ex Epistola apostoli Petri, solet nos, ut te latere non arbitror, vehementissime commovere, quo modo illa verba accipienda sint tanquam de inferis dicta.
2 Replico ergo tibi eamdem quaestionem, ut sive ipse potueris, sive aliquem qui possit inveneris, auferas de illa atque finias dubitationem meam.
3 Quod si prior potuero, cum id donaverit Dominus, tibique impartiri valuero, non fraudabo Dilectionem tuam: nunc autem quae me ibi moveant intimabo, ut secundum haec de illis verbis apostolicis, vel ipse cogites, vel quem idoneum repereris consulas.
Augustinus HOME