Augustinus, Epistolae, EPISTOLA CLXIII . Evodius Augustino proponit aliquot quaestiones.
1 | EVODIUS episcopus, AUGUSTINO episcopo. |
2 | Pridem quaestiones misi ad Sanctitatem tuam: unam de ratione et Deo, puto per Iobinum qui servit ancillis Dei; alteram de corpore Salvatoris, de quo aestimatur quod substantiam Dei videat. |
3 | Tertiam dico nunc: anima rationalis quam Salvator cum corpore assumpsit, utrum in una de opinionibus est illis quae proponuntur cum de animae origine quaeritur, si qua ibi potest veritate fulciri; an quanquam rationalis sit, non tamen ex iis speciebus quae de animalium anima dicuntur, sed in alia habetur. |
4 | Quartam interrogo: qui sunt illi spiritus, de quibus in Epistola sua ponit Petrus testimonium de Domino, dicens, « Mortificatus carne, vivificatus spiritu: in quo et eis qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit » (I Petr. III, 18, 19), et caetera; hoc inserens quod in inferno fuerunt, et descendens Christus omnibus evangelizavit, omnesque a tenebris et poenis per gratiam liberavit, ut a tempore resurrectionis Domini, iudicium exspectetur exinanitis inferis. |
5 | Quid ergo in hac re Sanctitati tuae videatur, cupio nosse. |