Augustinus, Epistolae, 162, 9.
1 | Latet ratio diversarum commutationum; et hinc est omnium visibilium silva miraculorum: numquid tamen ideo latet esse corpora, habere nos corpus, nullum esse quantulumcumque corpusculum, quod non pro suo modo loci occupet spatium; nec in eo quod occupat ubique sit totum, sed minus sit in parte quam in toto? |
2 | Haec quoniam non latent, his contexenda sunt consequentia, quod nunc facere nimis longum est, quibus ostendatur non rationem latere, sed rationem omnino nullam esse qua credi debeat, vel possit intelligi, Deum qui ubique totus est, nec per spatia locorum corporea mole diffunditur, in qua necesse habeat partibus maioribus minoribusque constare, cerni corporeis oculis posse. |
3 | Unde plura dicerem si hoc in epistola ista suscepissem, in cuius longitudinem non sentiens progressus sum, pene oblitus occupationum mearum, ita ut fortasse, quod non arbitrabar, intentioni tuae satis fecerim, qui potes paucis admonitus plura cogitare quae competunt; sed non etiam eorum in quorum manus non inaniter venire ista possunt, si diligentius et copiosius disserantur. |
4 | Laborant autem homines in discendo, et brevia non valent intelligere, prolixa non amant legere. |
5 | Laborant itidem in docendo, qui et pauca tardis, et multa pigris frustra ingerunt. |
6 | Mitte et illius epistolae exemplum, quae apud nos aberrans non potuit inveniri. |