monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 162, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 162, 8.

1 Nec quisquam existimet ideo merito posse dici corporeis oculis a Filio Patrem videri, ac non potius sicut a Patre Filium, quia illi qui hoc putant, cum in reddenda ratione defecerint, possunt et ipsi dicere, Si ratio quaeritur, non erit mirabile: hoc enim dictum est, non quia non est ratio, sed quia latet.
2 Illius autem non miraculi, sed erroris, demonstrare debet nullam esse rationem, quisquis id opinantes refellere aggreditur.
3 Sicut enim nulla ratio est qua Dei natura moriatur, aut corrumpatur, aut peccet; et cum hoc Deum non posse dicimus, non derogamus potestati eius, sed aeternitatem veritatemque laudamus: ita cum dicimus non posse videri oculis corporeis, non latet, sed patet ratio bene intelligentibus, qua perspicuum est Deum corpus non esse, nec aliquid corporeis oculis cerni posse, nisi quod alicuius intervalli interpositione cernatur: id autem nonnisi corpus esse, eamque substantiam quae minor sit in parte quam in toto; quod de Deo credere nefas esse debet etiam iis qui hoc intelligere nondum valent.
Augustinus HOME