Augustinus, Epistolae, 162, 7.
1 | Quod autem adieci in eadem epistola, Si exemplum poscitur, non erit singulare; frustra tibi visus es velut exempla invenisse de vermiculo qui in pomo nascitur, et aranea quae filum textrinae suae corpore velut integro parit. |
2 | Dicuntur enim aliqua argute cuiusdam similitudinis gratia, alia remotius, alia congruentius; sed solus Christus natus est ex virgine: unde iam intelligis, quantum existimo, cur hoc esse dixerim sine exemplo. |
3 | Habent itaque omnia causas suas atque rationes rectas et inculpabiles, quae Deus vel usitata vel inusitata operatur. |
4 | Sed hae causae atque rationes cum latent, miramur quae fiunt; cum autem patent, consequenter ea vel convenienter fieri dicimus; nec mirandum esse, quia facta sunt, quae ratio exigebat ut fierent. |
5 | Aut, si miramur, non inopinata stupendo, sed excellentia laudando miramur: quo genere admirationis Centurio ille laudatus est. |
6 | Nec ideo reprehendenda est sententia qua dictum est, Si ratio quaeritur, non erit mirabile; quoniam est aliud genus admirationis, etiam cum ratio manifesta est admiranti: neque enim propterea culpatur sententia qua dictum est, Deus neminem tentat (Iacobi I, 13), quoniam est aliud genus tentationis, propter quod recte itidem dictum est, Tentat vos Dominus Deus vester (Deut. XIII, 3). |