monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 162, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 162, 6.

1 Haec ideo mira sunt, quia occultiorem habent rationem, quam ut videri vel reddi ab homine homini possit.
2 Nam istae causae sunt admirationis, cum vel ratio cuiusque rei latet, vel eadem res usitata non est, quod aut singularis aut rara est.
3 Ex illa ergo causa latentis rationis, ego dixi in epistola quam te legisse commemoras (Epist. 137, ad Volusianum), cum eis responderem qui negant esse credendum, quod Christum virgo pepererit, virgo permanserit, Si ratio quaeritur, non erit mirabile: hoc enim dictum est, non quod ratione res careat, sed quod eos lateat quibus hoc Deus voluit esse mirabile.
4 Ex alia vero admirationis causa, quae ideo est, quia insolitum aliquid occurrit, scriptum est de Domino quod miratus sit Centurionis fidem; neque enim eum rei ullius ratio potuit latere, sed admiratio pro laude posita est eius cuius par in populo Hebraeo non apparuerat: unde ipsa admiratio satis exposita est, cum Dominus ait, Amen dico vobis, non inveni tantam fidem in Israel (Luc. VII, 9).
Augustinus HOME