Augustinus, Epistolae, 162, 5.
1 | Movent enim non solum ea quae absunt a sensibus corporis, et in nostra reperiuntur memoria, vel quae nos ipsi ut libitum est, facimus, disponimus, augemus, minuimus, situ, habitu, motu, innumerabilibus qualitatibus formisque variamus. |
2 | Talia sunt fortassis etiam illa quibus deludimur dormientes, quando non divinitus admonemur; nisi quod haec volentes agimus, illa praeter arbitrium patimur. |
3 | Non solum haec movent quae in animo de ipso animo fieri non absurde quis putat (quamvis et hoc causis occultioribus, quibus agitur ut istud potius quam illud in conspectum animi veniat); sed etiam quod ait propheta, Et dixit mihi Angelus qui loquebatur in me (Zach. I, 9). |
4 | Neque enim forinsecus voces ad aures corporeas Prophetae venisse credendum est, cum dicit, qui loquebatur in me, non, Ad me. |
5 | Utrum voces erant de spiritu factae, corporalibus similes, quales agimus cum apud nos taciti multa memoriter, plerumque etiam cantando transcurrimus, sed tamen editae ab Angelo sibi suggerente? |
6 | Et quod in Evangelio scriptum est, Ecce Angelus Dei apparuit illi in somnis dicens (Matth. I, 20): Quomodo enim apparuerit, vel corpus angelicum oculis clausis (Abrahae quippe vigilanti sic apparuerunt, ut eos etiam, cum pedes lavit eis [Gen. XVIII, 4], contrectando sentiret)? |
7 | vel spiritus spiritui dormientis in specie aliqua simili corpori, sicut nos ipsi nobis videmur tali figura etiam per loca moveri somniantes, longe aliter quam membra in stratis iacentia moventur. |