monumenta.ch > Augustinus > 4
Augustinus, Epistolae, 162, 3. <<<     >>> 5.

Augustinus, Epistolae, 162, 4.

1 Porro si aliquis contendat etiam visa somniorum quae similia corporibus apparent, non esse nisi corporea, videtur sibi aliquid dicere, nec ista ingenii tarditas facile convincitur; multorum quippe est etiam non mediocriter acutorum: quoniam parum attendunt quantum valeant imagines corporum, quae fiunt in spiritu, nec omnino sunt corpora.
2 Cum vero eas coguntur intueri, si recte adverterint, atque compererint non eas esse corporeas, sed corporum simillimas, rationem tamen de his non continuo valent reddere, quibus causis et quemadmodum fiant, qua denique natura sua subsistant, vel in quo subiecto sint: utrum ita in animo fiant ut in membrana ex atramento litterae, ubi utraque substantia est, membrana scilicet et atramentum; an sicut sigillum in cera, vel figura quaelibet cui cera subiectum est, illa in subiecto; an utroque modo fiant ista in spiritu nostro, aliquando sic, aliquando autem sic.
Augustinus HOME