monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 162, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 162, 3.

1 Illa quoque de visis, quae tibi nuperrime scripsi, et ea commemoras subtiliter dicta, sed maioribus te quaestionibus implicasse, recense etiam atque etiam, et cogita diligentius, nec pertranseat, sed habitet in eis consideratio tua; et inde fortasse utcumque coniicies quomodo sit anima praesens vel absens.
2 In eis quippe visis demoratur in somnis, cum abest a sensu praesentiaque cernendi quam praebet oculis, vigilans: hanc autem ab oculis, hoc est tanquam a luminaribus corporis animae absentiam, quae fit cum dormimus, si vis maior augeat, ut totum quod est inde subtrahatur, mors est.
3 Sicut ergo a cernendi sensu ad visa somniorum, non cum aliquo corpore abscedit, nisi forte illa quae videntur in somnis corporea, nosque ipsos inter illa, hac atque illac ferri ac referri cum aliquo corpore existimabimus; quod iam tibi arbitror non videri: ita si tota penitus abstrahatur atque absit, quod fit in morte, non secum putanda est auferre aliquod corpus ex corpore.
4 Nam si auferret, profecto etiam cum dormimus et abscedit ab oculis, in quantum eos relinquit, in tantum oculos secum auferret, quamlibet subtiliores, corporeos tamen; quod non facit.
5 Verumtamen aufert secum quosdam simillimos, sed non corporeos, quibus visa simillima cernit in somnis, sed nec ipsa corporea.
Augustinus HOME