monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 162, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 162, 2.

1 Facile autem fuit hanc excusationem, ut arbitror, non iniquam, litteris inditam tibi remittere; respondere autem inquisitionibus tuis non ita facile est: et puto in ipsis opusculis quae me nunc intentissimum detinent, non defutura quaedam loca, ubi haec ipsa expediam quae requiris, si Dominus faverit.
2 Iam etiam ex iis quaestionibus quas modo misisti, multa soluta sunt in eis libris quos nondum edidi, sive de Trinitate, sive de Genesi.
3 Quanquam et illa si relegas quae tibi iamdiu nota sunt, vel, nisi fallor, fuerunt, quia ea fortasse oblitus es quae te conferente mecum ac sermocinante conscripsi, sive de Animae Quantitate, sive de Libero Arbitrio; invenies unde dissolvas, etiam sine mea opera, dubitationes tuas, adhibito scilicet nonnullo labore cogitationis, ut iis quae ibi ad intellectum liquidum certumque perducta sunt, consequentia nectantur.
4 Habes etiam librum de Vera Religione, quem si recoleres atque perspiceres, nunquam tibi videretur, ratione cogi Deum esse, vel ratiocinando effici Deum esse debere.
5 Quandoquidem in ratione numerorum, quam certe in usu quotidiano habemus, si dicimus, Septem et tria decem esse debent, minus considerate loquimur; non enim decem esse debent, sed decem sunt.
6 De quibus itaque rebus recte dicatur quod esse debeant, sive iam sint, sive ut sint, satis quantum arbitror disputavimus in eis libris quos commemoravi.
7 Homo enim sapiens esse debet, si est, ut maneat; si nondum est, ut fiat: Deus autem sapiens non esse debet, sed est.
Augustinus HOME