monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 162, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 162, 1.

1 Multa quaeris ab homine multum occupato; et, quod est gravius, ea putas praecipitari debere dictando, quae sunt tam difficilia, ut cum magna diligentia dictata vel scripta, vix perduci possint ad intellectum etiam talium qualis ipse es.
2 Huc accedit quia non tu et tales tantummodo cogitandi estis lecturi esse quod scribimus; sed utique et illi qui minus acuto minusque exercitato ingenio praediti, eo tamen studio feruntur ad cognoscendas litteras nostras, sive amico, sive inimico animo, ut eis subtrahi omnino non possint.
3 Ista cogitanti cernis quanta cura in scribendo esse debeat, praesertim de rebus ita magnis, ut in eis et magni laborent.
4 Si autem cum aliquid in manibus habeo, intermittendum est et differendum, ut ad ea potius respondeatur quae supervenientia requiruntur; quid fiet si etiam ipsis dum respondetur, alia supervenerint?
5 Num placet ut etiam his omissis illa suscipiantur, et semper priora fiant quae posteriora oboriuntur, eaque sola terminare contingat, quibus cum scribuntur non supervenerit aliquid quod quaeratur?
6 Quod ut mihi accidat difficillimum est; sed non opinor tibi hoc placere.
7 Non ergo debui alia interrumpere cum tua supervenissent, sicut nec tua, si alia rursus irruerint; et tamen servare hanc iustitiam non sinor.
8 Nam ecce ut tibi haec ipsa rescriberem, quibus id admonerem, intermisi quae agebam, et animum meum ad hanc epistolam ab alia magna intentione detorsi.
Augustinus HOME