monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 161, 2. <<<    

Augustinus, Epistolae, 161, 3.

1 Illud etiam me urget vehementissime, quod sic potest dici de corporis ipsius Domini clarificati substantia, quia et ipsa poterit videre Dei substantiam (aisti enim in epistola ad Italicam non posse; et certum est): ut cum rationem reddere coeperimus quia non potest, hoc nobis obiiciatur, quia si quod illa conceptione et nativitate factum est, mirabile est et singulare, nec ratio quam volunt, nec exemplum redditur, quia unico hoc praestitum est: quemadmodum eis ratio non redditur de conceptione et generatione, sed in illo solo invenitur singulare; sic de eius visione ratio non reddatur, nec exemplum requiratur, sed soli illi singulariter licere divinitatis substantiam corpore videre.
2 Si respondebitur rationem posse reddi, quia corporea re incorpoream rem nequaquam cernere liceat; metuo ne respondeatur quia et conceptio illa ratione exponi, et exemplis possit firmari.
3 Aut enim in hominibus ratio deficiet, et exempla cessabunt, et confirmabunt corpore suo Unigenitum videre posse Deum: aut si ratio hic reddita fuerit, consequetur rationem reddi posse ab aliquibus nimis sapientibus viris, et illius conceptionis, et consequentis generationis.
4 Quid ergo talibus respondeatur, percunctor.
5 Non enim certamina semino, sed quemadmodum insidiosis respondeatur interrogo.
6 Ego tamen sic credo Virginis conceptionem et partum, quomodo semper credidi: et corpore quoque clarificato Deum videri non posse, utcumque ratione colligo.
7 Obviandum tamen censeo hominibus qui aut seditiones ex quaestionibus solent excitare, aut ferventi studio ad discendum evigilare.
8 Ora pro nobis.
9 Pax et Charitas Christi Sanctitatem tuam nostri memorem perficiat, domine sancte, venerabiliterque beatissime frater.
Augustinus HOME