Augustinus, Epistolae, 161, 2.
1 | Si exemplum poscitur: ecce et de vento dicuntur equae, et de cinere gallinae, et de aqua anates, et alia nonnulla animalia, sine virili semine, fetus proprios edere. |
2 | Certe si integrae non reddunt, tamen possunt illibatae concipere: quomodo ergo ponitur, « Si exemplum poscitur, non erit singulare, » quando tot exempla procedunt? |
3 | Nasci etiam in corporibus, non solum femineis, verum etiam virorum, intrinsecus dico, quaedam animalia, notum est omnibus: numquid et ibi semen facit conceptionem? |
4 | Ecce exempla, ecce miracula, de quibus ratio nullatenus redditur. |
5 | Aut si ad hoc redditur, quia in virgine homine nihil tale unquam contingit; tamen sunt exempla in aliis rerum naturis, quia nata et sine seminibus concipiuntur, ex quibus penitus ratio reddi nequaquam potest. |
6 | Tamen et in generatione est aliquid tale invenire quod sic edat partus, ut integritas naturae non violetur. |
7 | Soleo enim audire quod aranea sine ulla virili conceptione et partus corruptione, illa omnia fila ex quibus tentis haerere solet, secundum naturae suae modum proferat mirabiliter, et sibi tantum quasi singulari praestitum esse demonstret. |
8 | Ergo si et hoc quaeratur, non tantum mirabile est, sed exempla talia rerum dari nullatenus possunt. |
9 | Metuo enim ne ob hoc ipsa praecesserint in exemplis, ut qui non credidissent virginem concipere posse, his exemplis convincerentur esse quidem mirabile, sed tamen non erit singulare: nam omnia Dei opera mirabilia; quia in sapientia facta sunt. |
10 | Si ergo hoc nobis obiiciatur, quid respondebimus? |