monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 161, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 161, 1.

1 Per Iobinum qui ad possessionem Marcianensem missus erat, dudum unam quaestionem de ratione et Deo missa epistola mea interrogavi; cuius adhuc responsum non merui.
2 Sed quia epistolas Sanctitatis tuae, unam ad illustrem virum Volusianum, et alteram ad Italicam illustrem in Christo feminam, in manibus legentes habuimus; occurrit quod in priore epistola de Domini Iesu Christi Dei nostri carnali in Virgine conceptione, et ex ea nativitate posuisti, « Si ratio quaeritur, non erit mirabile; si exemplum poscitur, non erit singulare: » et visum est posse de omni nativitate, et hominis vel cuiuslibet animantis vel seminis tale aliquid dici.
3 Si ratio enim eius quaeratur, non indagabitur, et utique erit mirabile; et si exemplum poscatur, quia nihil tale sit in exemplis, erit singulare.
4 Neque enim quis conventus viri et feminae, vel cuiuslibet conceptionis aliquando, quod in secreto formatur, ratione poterit exponi: aut vero seminum ex terra nascentium, primitus putrescentium, postea fructificantium ulla ratio invenietur.
5 Non enim et hoc mirabile non est vermem unum sine ullo parente, si ad singularitatem aliquid requiratur, intra pomum virgineo conceptu formatum, perfectum inveniri: unde ad exemplum arbitror dictum, « Ego vermis, et non homo » (Psal. XXI, 7).
6 De conceptionibus ergo sive coniunctorum, sive singularium, nescio quaenam possit ratio exhiberi.
7 Non ergo de conceptione Virginis tantum non redditur, sed de nulla quidem arbitror conceptione posse persolvi rationem.
Augustinus HOME