1 | Cum igitur ratio quae Deus est, aut ostendat Deum rationem, aut rationem esse Deum, unum quodam modo alterum ostendens; non ostenditur Pater nisi per Filium, nec Filius ostenditur nisi per Patrem; et tunc quasi in silentio sit Filius, quando per Patrem venitur ad Filium, ut unum quodam modo abscondatur, alterum demonstretur: ut demonstrans se unus, demonstret et alterum, nec possit unus sciri, ut lateat alter; quia « Qui me vidit, » inquit, « vidit et Patrem; » et, « Nemo venit ad Patrem, nisi per me » (Ioan. XIV, 9, 6); et, « Nemo venit ad me, nisi quem Pater attraxerit » (Id. VI, 44). |