monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 160, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 160, 3.

1 Quid ergo est, si dici potest, in Deo primum, ratio, an Deus?
2 Sed Deus non erit, nisi fuerit ratio quae doceat Deum esse debere.
3 Ratio quoque non erit, nisi Deus erit.
4 Nihil ergo ibi primum, et postremum.
5 Natura ergo haec divina simul quodammodo habet et rationem et Deum.
6 Unum autem unum generat, aut ratio Deum, aut Deus rationem.
7 Subiectum autem, aut in subiecto forte dicatur ratio et Deus.
8 Deus et ratio unus in uno.
9 Bene autem Deus generat rationem: quia ratio Deum esse demonstrat.
10 Intelligitur autem Deus a ratione ut Filius a Patre, et ratio a Deo, ut Pater a Filio.
11 Nam et ipsa ratio cum Deo Deus est.
12 Neque enim Deus aliquando sine ratione fuit, aut ratio sine Deo.
13 Tunc enim Deus est si est ratio, et tunc Filius est si est Pater; ut si ratio auferatur, sicut dictum est, quod dici fas non est, ne ipse quidem Deus est: per eius enim rationem est actus et operatio ut sit Deus.
14 Rursus eadem dicamus.
15 Si ratio non fuit, Deus non fuit; et si Deus non est, ratio non fuit.
16 Ratio ergo et Deus sempiterna res: et Deus et ratio simili modo res sempiterna.
17 Connexio autem atque unitio rationis ad Deum, et Dei ad rationem, Patris ad Filium, Filii ad Patrem, principia sibi quodammodo et causas existendi praestant; quia alterum sine altero esse non potest.
18 Deficitur in verbis, et quodcumque dicitur, ad hoc dicitur, ne sileatur.
19 Utrum autem germen rationis Deum dicamus, an Dei germen rationem, quia nec fructus sine radice esse potest, nec sine fructu radix aliquid est?
20 (Similitudo sit ducta, ut quiddam intelligentiae de Deo signetur; vivit enim et in grano tritici ratio fecundans, qua sterile non sinitur esse: sed iterum si granum tritici non esset, ex qua re ista produceret, ratio non haberet. )
Augustinus HOME