monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 160, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 160, 2.

1 Sunt autem quaedam quae ratione coguntur ut sint, ut anterior sit ratio, et effectus posterior eius rei quam futuram esse ostendit ratio: ut verbi gratia, cum mundus factus est, ratio habuit ut fieret mundus.
2 Prior ergo ratio quam mundus est.
3 Ea ergo quae scivit ratio futura esse, subsecuta sunt, ut sit princeps ratio, postea mundi operatio.
4 Iam nunc quoniam ratio ostendit Deum esse, vel necesse esse ut Deus esset, quid cui praeponemus?
5 rationem Deo, aut rationem mundo, an Deum rationi, sine qua Deum nullatenus esse probabile est?
6 si enim Deum esse aeternum, est ratione esse aeternum, quae est ratio?
7 Ergo aut Deus est, aut Dei est, ut ipsa docet ratio: quae si ipsa est Deus, ratio ostendit Deum esse rationem, et possunt ista coaeva et coaeterna esse.
8 Si autem Dei est similitudo haec ratio, ostendit rationem Dei esse similiter: et hoc erit coaevum et coaeternum.
9 Deum autem esse similiter fieri non posse, nisi esset Deus, ipsa ratio ostendit: quae ratio si auferatur, quod dictu nefas est, non erit Deus, si ratio non ostenderit necesse esse Deum.
10 Tunc ergo Deus est, cum eius ratio ostendit ut sit Deus.
11 Deus ergo quia est: sine dubio est ratio quae docuit quia est.
Augustinus HOME