1 | Perfecta ratio illa est quae omnium rerum praestat scientiam, et maxime aeternarum rerum quae intellectu comprehenduntur: hanc aeternam esse, aeternam esse debuisse; aeternum illud esse quod nec coepit, nec mutatur, nec variatur, ipsa docet atque ostendit ratio: quam necesse est esse aeternam, non solum quod aeterna doceat et demonstret, sed multo magis quod ipsa aeternitas non potest esse sine ratione; quia, arbitror, non esset aeternitas, si ratio ipsa aeterna non fuisset. |
2 | Deinde Deum esse, vel esse debuisse, nec aliter fieri debere quam ut Deus esset, ratio demonstrat. |
3 | Quae utique sive essent qui hoc scirent, sive non essent, tamen cum aeternus sit Deus, dubitandum non est aeternam esse rationem quae Deum esse oportuisse intenderet, et ita ut illi se demonstraret esse coaeternam. |