Augustinus, Epistolae, 159, 4.
1 | Alia vero nocte, ecce idem ipse iuvenis eidem rursus apparuit, atque ab illo utrum cognosceretur interrogavit: respondit iste quod eum bene planeque cognosceret. |
2 | Tunc ille quaesivit ubi se nosset. |
3 | Nec memoriae defuit quid iste identidem responderet; totumque visum illud, hymnosque sanctorum ad quos audiendos eo duce venerat, qua recentissimos recordabatur facilitate narravit. |
4 | Hic ille percontatus est utrumnam id quod narraverat, in somnis vidisset, an vigilans: respondit, in somnis. |
5 | At ille, Bene, inquit, recolis: verum est, in somnis illa vidisti; sed etiam nunc in somnis te videre scias. |
6 | Haec cum audisset iste, ita esse credidit, atque id responsione firmavit. |
7 | Tunc qui hominem docebat, adiecit et ait: Ubi est modo corpus tuum? |
8 | Ille respondit: In cubiculo meo. |
9 | Scisne, inquit ille, in eodem corpusculo nunc illigatos esse, et clausos, et otiosos oculos tuos, nihilque illis oculis te videre? |
10 | Respondit: Scio. |
11 | Tunc ille: Qui sunt ergo, inquit, isti oculi quibus me vides? |
12 | Ad hoc iste non inveniens quid responderet, obticuit. |
13 | Cui haesitanti, ille quod his interrogationibus docere moliebatur, aperuit; et continuo: Sicut, inquit, illi oculi carnis tuae utique in dormiente atque in lectulo iacente, nunc vacant, nec aliquid operantur, et tamen sunt isti quibus me intueris, et ista uteris visione; ita cum defunctus fueris, nihil agentibus oculis carnis tuae vita tibi inerit qua vivas, sensusque quo sentias. |
14 | Cave iam deinceps ne dubites vitam manere post mortem. |
15 | Ita sibi homo fidelis ablatam dicit huius rei dubitationem: quo docente, nisi providentia et misericordia Dei? |