monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 159, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 159, 3.

1 Narrabo autem unum aliquid breviter unde cogites.
2 Frater noster Gennadius, notissimus fere omnibus, nobisque charissimus medicus, qui nunc apud Carthaginem degit, et Romae suae artis exercitatione praepolluit, ut hominem religiosum nosti, atque erga pauperum curam impigra misericordia facillimoque animo benignissimum, dubitabat tamen aliquando, ut modo nobis retulit, cum adhuc esset adolescens, et in his eleemosynis ferventissimus, utrum esset ulla vita post mortem.
3 Huius igitur mentem et opera misericordiae quoniam Deus nullo modo desereret, apparuit illi in somnis conspicuus iuvenis et dignus intendi, eique dixit: Sequere me.
4 Quem dum sequeretur, venit ad quamdam civitatem, ubi audire coepit a dextera parte sonos suavissimae cantilenae, ultra solitam notamque suavitatem; tunc ille intento quidnam esset, ait hymnos esse beatorum atque sanctorum: sinistra autem parte quid se vidisse retulit, non satis memini.
5 Evigilavit, et somnium fugit, tantumque de illo quantum de somnio cogitavit.
Augustinus HOME