monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 159, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 159, 2.

1 Visiones autem illae, futurorumque praedictiones quomodo fiant, ille iam explicare conetur, qui novit qua vi efficiantur in unoquoque animo tanta, cum cogitat.
2 Videmus enim, planeque cernimus in eo fieri rerum multarum visibilium, et ad caeteros corporis sensus pertinentium, innumerabiles imagines: quae non interest quam ordinate vel turbide fiant; sed tantum quia fiunt, quod manifestum est, qua vi et quomodo fiant quisquis potuerit explicare (quae omnia certe quotidiana sunt atque continua), audeat praesumere aliquid ac definire etiam de illis rarissimis visis.
3 Ego autem tanto minus hoc audeo, quanto minus id quoque in nobis quod vita continua vigilantes dormientesque experimur, quo pacto fiat explicare sufficio.
4 Non cum ad te dictarem hanc epistolam, teipsum animo contuebar, te utique absente atque nesciente, et quomodo possis his verbis moveri, secundum notitiam quae mihi de te inest, imaginabar; atque id quonam modo in animo meo fieret, capere ac investigare non poteram, certus tamen non fieri corporeis molibus, nec corporeis qualitatibus, cum corpori simillimum fieret: hoc interim habeas, ut ab occupato et festinante dictatum.
5 In duodecimo autem libro eorum quos de Genesi scripsi, versatur haec quaestio vehementer, et ex multis rerum expertarum atque credibiliter auditarum exemplis disputatio illa silvescit.
6 Quid in ea potuerimus vel effecerimus, cum legeris, iudicabis; si tamen Dominus dignabitur donare ut eos mihi libros, quantum possum congruenter emendatos, iam liceat edere, et multorum fratrum exspectationem non iam longa disputatione suspendere.
Augustinus HOME