Augustinus, Epistolae, 159, 1.
1 | Frater iste nomine Barbarus, servus Dei est iam diu apud Hipponem constitutus, et verbi Dei fervidus ac studiosus auditor. |
2 | Desideravit ad tuam Sanctitatem litteras nostras; in quibus tibi eum in Domino commendamus, tibique per eum salutem debitam dicimus. |
3 | Litteris autem Sanctitatis tuae, quibus ingentes texuisti quaestiones, respondere operosissimum est, etiam otiosis, et multo maiore quam nos sumus, praeditis facultate disserendi et acrimonia intelligendi. |
4 | Duarum sane epistolarum tuarum, quibus multa et magna conquiris, una nescio quomodo aberravit, et diu quaesita non potuit reperiri: altera vero, quae inventa est, habet commendationem suavissimam servi Dei boni et casti adolescentis, quomodo ex hac vita migraverit, et quibus visionum fraternarum attestationibus meritum eius vobis insinuari potuerit. |
5 | Deinde ex hac occasione proponis et versas de anima obscurissimam quaestionem, utrum cum aliquo corpore egrediatur e corpore, quo possit ad corporalia loca ferri, vel locis corporalibus contineri. |
6 | Huius igitur rei tractatus, si tamen ad liquidum a talibus quales nos sumus, examinari potest, curam atque operam negotiosissimam postulat, ac per hoc mentem ab his occupationibus otiosissimam. |
7 | Si autem breviter vis audire quid mihi videatur, nullo modo arbitror animam e corpore exire cum corpore. |