monumenta.ch > Augustinus > 12
Augustinus, Epistolae, 158, 11. <<<    

Augustinus, Epistolae, 158, 12.

1 Peto quoque ut quot modis sapientia dicatur, ostendas mihi; ut sapientia Deus, ut sapientia animus sapiens, quomodo dicitur ut lux, ut sapientia Beseleel qui fabricatus est Tabernaculum, vel unguentarium, ut sapientia Salomonis, vel si qua est alia, et quid invicem distent: et utrum una illa sapientia aeterna cum Patre in his gradibus intelligenda sit, quomodo diversa munera dicuntur Spiritus sancti qui dividit unicuique propria prout vult.
2 An excepta illa sola sapientia quae facta non est, istae factae sunt, et propriam habent substantiam?
3 an effecta sunt et ex definitione operis acceperunt?
4 Multa requiro; det tibi Dominus et gratiam inveniendi, et sapientiam dictandi, et ad nos celeriter scribendi.
5 Imperite et rustice scripsi: sed quia dignaris nosse quid quaeram, per Christum Dominum obsecro ut in his corrigas me, et doceas quod intelligis me scire cupere.
Augustinus HOME