monumenta.ch > Augustinus > 11
Augustinus, Epistolae, 158, 10. <<<     >>> 12.

Augustinus, Epistolae, 158, 11.

1 Animam ergo omni corpore carere penitus non posse, illa res, ut puto, ostendit, quia Deus solus omni corpore semper caret.
2 Post transitum autem animam, quam magis vigilantiorem fore arbitror, expositio tantae molis corporeae ostendit; tunc enim in actione et cognitione expedita tanto vinculo, ut puto, apparet praestantior, et omnis illa quies spiritualis, omnibus perturbationibus et erroribus liberam demonstrat, non marcidam, et quasi segnem, et torpidam, et implicatam facit: quippe cui sufficit perfrui etiam ipsa libertate quam adepta est, cum mundo et corpore caret; nam intellectum ea pasci, et ponere os spirituale ad fontem vitae prudenter dixisti, ubi est felix et beata proprietate mentis suae.
3 Nam aliquando ego Servilium fratrem post eius exitum per somnium vidi adhuc positus in monasterio, qui dixit quod nos per rationem laboremus tendere ad intellectum, se autem et tales in ipsa contemplationis delectatione manere.
Augustinus HOME