monumenta.ch > Augustinus > 9
Augustinus, Epistolae, 158, 8. <<<     >>> 10.

Augustinus, Epistolae, 158, 9.

1 Ex quibus alia nascitur quaestio.
2 Non enim modo phantasiam ego curo, quam sibi cor ineruditum fingit: visitationes loquor. Quomodo apparuit Ioseph per somnium (Matth. I, 20), quomodo plerique visitati sunt.
3 Sic ergo et nostri quos praemisimus aliquando veniunt, ipsi apparent per somnium, et loquuntur.
4 Nam memini me ego ipse, et Profuturum, et Privatum, et Servilium, quos memini sanctos viros de monasterio praecessisse, locutos mihi, et ita factum fuisse ut dixerunt.
5 Aut si aliquis spiritus melior est, qui eorum figuram assumit, et mentem visitat, viderit ille cui omnia nuda a summa cervice sunt.
6 Si quid ergo de his omnibus tuae Sanctitati Dominus per rationem loqui dignabitur, rogo ut facere me digneris participem huius scientiae.
7 Praeterire autem et hoc nolui; forte enim pertinet ad inquisitionem meam.
Augustinus HOME