monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, Epistolae, 158, 7. <<<     >>> 9.

Augustinus, Epistolae, 158, 8.

1 Illud etiam quaero, si corpus habere fuerit indagatus, utrum et aliquo sensu non careat?
2 Certe si non odorandi necessitas ei, ut puto, ingeri potest, neque gustandi, sed nec tangendi: dubito remanere videndi et audiendi.
3 Nam quid est quod audire dicuntur daemones, non in omnibus quos vexant, nam et in his quaestio est; sed etiam cum apparent in corporibus suis?
4 De visu autem quomodo transeunt de loco in locum, si corpus habent, si sensu visibili duce carent?
5 Putas non ita sunt animae humanae cum de corporibus egrediuntur, ut et corpus aliquod habeant, et sensu aliquo non careant?
6 Quid est et illud, quod plerique mortui visi sunt in domibus ita ingredi, ut soliti sunt, aut per diem, aut per noctem a vigilantibus, ab ambulantibus?
7 Non hoc semel audivi, et illud quod dicitur plerumque in qua dam particula noctis, in locis in quibus humata corpora sunt, et maxime in basilicis fieri tumultus et orationes.
8 Non enim ab uno hoc audisse me memini; nam testis est visionis istius vir quidam sanctus presbyter, qui multitudinem talium de baptisterio exeuntium in corporibus lucidis, et postea in medio ipsius ecclesiae orationes adverterit.
9 Haec ergo omnia aut illi nostrae inquisitioni favent, aut si fabulae sunt, mirum: tamen vellem aliquid ex hac re nosse, quia veniunt, et visitant, et videntur exceptis somniis.
Augustinus HOME