Augustinus, Epistolae, 158, 7.
1 | Videtur quoque mihi quod si in corpore positus, ut iam dixi, vegeto, strenua utitur mentis intentione, quanto magis expeditus, agilis, vegetus, fervens, strenuus, intentus erit, et capacior efficitur ac melior, ut in corpore positus gustaverit virtutem! |
2 | Quo deposito magis quoque abstersa nube, totus serenus effectus est, in tranquillitate sine tentatione positus, videat quod desideraverit, amplexetur quod amavit. |
3 | Recordetur quoque et amicorum, et quos iam praemiserat, agnoscat, et quos post se dimisit: forte sic est; ego nescio, discere quaero. |
4 | Satis autem me perturbat, si soporem quemdam accipit animus ipse, ne talis sit, qualis cum dormit in corpore constitutus, quasi sepultus, et in spe tantum vivens: caeterum nihil habens, nihil sciens; maxime si somnio nullo pulsetur. |
5 | Quae res vehementer terret, et quasi exstinctum indicat animum. |