monumenta.ch > Augustinus > 6
Augustinus, Epistolae, 158, 5. <<<     >>> 7.

Augustinus, Epistolae, 158, 6.

1 Aut si non ita est, quid impedit si unusquisque animus, cum corpore hoc solido caret, aliud habeat corpus, ut ipse animus semper aliquod corpus animet; aut quo transitum facit, si ulla regio est ad quam eum necessitas ire compellit?
2 Quandoquidem et ipsi Angeli nec multi dici possunt, si non corporibus numerentur; ut ait ipsa Veritas in Evangelio, « Possem rogare Patrem meum ut duodecim mihi legiones angelorum misisset » (Matth. XXVI, 53).
3 Deinde cum constet Samuelem in corpore fuisse visum, quando excitatus est ad petitionem Saul (I Reg. XXVIII, 14); et Moysen, cuius corpus sepultum est secundum Evangelium, manifestum sit in corpore eum venisse ad Dominum in monte (Matth. XVII, 3), cum constitissent.
4 Quanquam et in apocryphis, et in secretis ipsius Moysi, quae scriptura caret auctoritate, tunc cum ascenderet in montem ut moreretur, vi corporis efficitur, ut aliud esset quod terrae mandaretur, aliud quod angelo comitanti sociaretur.
5 Sed non satis urget me apocryphorum praeferre sententiam illis superioribus rebus definitis.
6 Videndum ergo, et sive auctoritate sive ratione indagandum quod quaeritur.
7 Sed dicitur quod resurrectio futura ostendat eam omni corpore caruisse.
8 Nec satis impedit, quandoquidem illi Angeli, qui invisibiles etiam sunt, cum corporibus apparere voluerunt et videri, et quaecumque illa positio corporum sit, eorum spiritibus digna, tamen apparuerunt ad Abraham (Gen. XVIII, 2) et ad Tobiam (Tob. XII, 15).
9 Ita fieri potest ut resurrectio quidem carnis istius, quae bene creditur futura sit, tamen sic anima illa reddatur, ut corpore aliquo nunquam caruisse reperiatur.
10 Cum enim ex quatuor elementis corpus ipsum constet, unum videtur amittere, calidum scilicet, cum e corpore isto migrare videatur.
11 Nam remanet quod terrenum est, et liquor non deest; nec frigidae materiae elementum abest: solum illi eximitur calidum; quod forte secum ipse animus trahit, si de loco ad locum migrat.
12 Hoc interim de corpore dixerim.
Augustinus HOME