Augustinus, Epistolae, 158, 5.
1 | Et primum quaero utrum aliquod corpus sit, quod rem incorpoream, hoc est ipsius animae substantiam non deserat, cum dimiserit hoc terrenum corpus, ne forte de quatuor unum sit, aut aerium, aut aetherium. |
2 | Cum enim incorporea sit anima, si omni corpore caret, iam una est omnium. |
3 | Et ubi erit ille dives purpuratus, et Lazarus vulneratus? |
4 | Quomodo etiam meritis discernentur, ut ille poenam, ille gaudium habeat, si una ex omnibus incorporeis apparuerit anima: si tamen figurate illa significata non sunt. |
5 | Certum est autem, quae locis tenentur, corporibus tenentur, ut ille dives in flamma, et pauper ille in sinu Abrahae (Luc. XVI, 19, 22). |
6 | Si loca sunt, corpora sunt, et in corporibus animae sunt; in corpore autem si poenae vel praemia in conscientiis sunt. |
7 | Quaevis est ista una anima, effecta ex multis animis, affligatur, et laetetur in una, ut appareat substantia ex multis animis collecta; aut si hoc dicitur quemadmodum una res animus incorporeus, et in eo memoria est, et voluntas, et intellectus, et hae omnes causae incorporeae sunt, et habent officiorum congruam portionem, nec tamen altera alteram impedit. |
8 | Utcumque puto posse responderi, ut et aliquas poenae, et aliquas praemia comitentur in una ex multis animis collecta substantia. |