monumenta.ch > Augustinus > 3
Augustinus, Epistolae, 158, 2. <<<     >>> 4.

Augustinus, Epistolae, 158, 3.

1 Sed ecce post biduum quaedam vidua honesta Urbica de Figentibus, quae duodecim se annos viduam dicebat, ancilla Dei, somnium vidit tale.
2 Videt quemdam diaconum ante quadriennium corpore exutum, cum servis et ancillis Dei virginibus et viduis palatium praeparare.
3 Ornabatur autem, ut claritas loci fulsisset, et locus omnis argenteus putaretur.
4 Cum illa studiosius interrogasset cuinam hoc praepararetur; respondit ille diaconus, puero qui hesterno consumptus est, filio presbyteri praeparari.
5 Et in eodem palatio quemdam senem candidatum apparuisse, qui iuberet duobus candidatis ut pergerent, et corpus ablatum de sepulcro ad coelum levarent.
6 Cumque, inquit, de sepulcro corpus fuisset assumptum atque in coelum levatum, ramos rosarum virginum (sic enim clausae appellari solent) de eodem sepulcro surrexisse.
Augustinus HOME