monumenta.ch > Augustinus > 2
Augustinus, Epistolae, 158, 1. <<<     >>> 3.

Augustinus, Epistolae, 158, 2.

1 Optabat quoque, quod ei praestitum est, dissolvi et esse cum Christo (Philipp. I, 23).
2 Nam aegrotavit sexdecim diebus apud parentes suos, et memoriae vi de Scripturis pene tota aegritudine loquebatur.
3 Sed ut ad finem vitae proximus esse coepit, psallebat audientibus omnibus, « Desiderat et properat anima mea ad atria Dei » (Psal. LXXXIII, 3); et post haec iterum psallebat, « Impinguasti in oleo caput meum; et poculum tuum inebrians quam praeclarum est (Psal. XXII, 5)!
4 » Ibi fuit occupatus; hac se oblectabat consolatione.
5 Deinde cum solvi coepisset, signare se coepit in fronte, ita ut sic descenderet manus ad os quod sibi cupiebat signare, cum iam interior homo, et bene renovatus de die in diem, domum luteam dimisisset.
6 Mihi tantum gaudium accrevit, ut arbitrer quod dimisso proprio corpore in meum animum ingressus sit, et ibi mihi quamdam luciditatem praesentiae suae praestet, quia liberatione et securitate illius nimis gaudeo; dici non potest.
7 Non enim levem ei exhibui sollicitudinem, timens aetati adolescentis.
8 Nam curavi ex eo quaerere, ne forte feminae contagione fuisset pollutus: liberum se esse testatus est, magis ut nostrum gaudium cumularetur.
9 Solutus est ergo.
10 Exsequias praebuimus satis honorabiles, et dignas tantae animae; nam per triduum hymnis Dominum collaudavimus super sepulcrum ipsius, et redemptionis Sacramenta tertio die obtulimus.
Augustinus HOME