monumenta.ch > Augustinus > 1
Augustinus, Epistolae, 158, . . . <<<     >>> 2.

Augustinus, Epistolae, 158, 1.

1 Debitum flagito epistolae quam misi; et volui primo illud discere quod interrogavi, et postea hoc requirere.
2 Audi rem, quia dignaris, quae me fecit impatientem, ut et id festinarem nosse, si fieri potest, in hac vita.
3 Quemdam puerum habui presbyteri Armeni Melonitani filium notarium: hunc iam saeculo se mergentem, nam scholastico proconsulis excipiebat, per meam eruit Deus humilitatem.
4 Fuit quidem, ut puerilis aetas habet, promptus, aliquantulum inquietus, et accedente aetate (nam vigesimo et secundo anno solvitur), ita eum gravitas morum, et custos bona vita ornavit, ut satis delectet eius habere memoriam.
5 Erat autem strenuus in notis, et in scribendo bene laboriosus, studiosus quoque esse coeperat lectionis, ut ipse meam tarditatem causa legendi nocturnis horis exhortaretur; nam aliquanto tempore noctis mihi ipse legebat, cum omnia siluissent: nec volebat praeterire lectionem, nisi intellexisset, et tertio et quarto repetebat, et nec dimittebat, nisi sibi apparuisset quod quaerebat.
6 Coeperam eum non quasi puerum et notarium habere, sed amicum quemdam satis necessarium et suavem.
7 Delectabant enim me fabulae ipsius.
Augustinus HOME