Augustinus, Epistolae, 157, 5, 40.
1 | Unde quia ex hac quidem occasione, sed tamen iam breviter dixi quid etiam de Ecclesia Christi in hoc saeculo sentiam, id est, quia usque ad finem huius saeculi necesse est portet bonos et malos, quoniam et hoc inter tuas quaestiones interrogasti, prolixam epistolam iam tandem aliquando concludam. |
2 | Iurationem cave quantum potes. |
3 | Melius quippe nec verum iuratur, quam iurandi consuetudine, et in periurium saepe caditur, et semper periurio propinquatur. |
4 | Sed illi, quantum aliquos eorum audivi, quid sit iurare prorsus ignorant: putant enim se non iurare, quando in ore habent, Scit Deus (II Cor. XII, 2); et, Testis est Deus (Rom. I, 9, et Philipp. I, 8); et, Testem Deum invoco super animam meam (II Cor. 1, 23); quia non dicitur, Per Deum, et quia talia reperiuntur in apostolo Paulo. |
5 | Sed etiam illa ibi contra eos inventa est quam confitentur esse iurationem, ubi ait Apostolus: Quotidie morior, per vestram gloriam, fratres, quam habeo in Christo Iesu Domino nostro (I Cor. XV, 31). |
6 | In graecis enim codicibus reperitur omnino esse hanc iurationem: ne quis in latina lingua hoc sic intelligat dictum, per vestram gloriam, quomodo dictum est, per meum adventum iterum ad vos; et multa similia, ubi dicitur, per aliquid, et non est iuratio. |
7 | Sed non ideo quia in suis Litteris iuravit Apostolus, vir in veritate firmissimus, ludus nobis debet esse iuratio. |
8 | Multo enim tutius, ut dixi, quantum ad nos attinet, nunquam iuramus; ut sit in ore nostro, Est, est; non, non, sicut Dominus monet (Matth. V, 37). |
9 | Non quia peccatum est, verum iurare: sed quia gravissimum peccatum est falsum iurare; quo citius cadit qui consuevit iurare. |