monumenta.ch > Augustinus > 39
Augustinus, Epistolae, 157, 4, 38. <<<    

Augustinus, Epistolae, 157, 4, 39.

1 Ego qui haec scribo, perfectionem de qua Dominus locutus est, quando ait diviti adolescenti, Vade, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et habebis thesaurum in coelo; et veni, sequere me (Matth. XIX, 21), vehementer adamavi, et non meis viribus, sed gratia ipsius adiuvante sic feci.
2 Neque enim quia dives non fui, ideo minus mihi imputabitur: nam neque ipsi Apostoli, qui priores hoc fecerunt, divites fuerunt.
3 Sed totum mundum dimittit qui et illud quod habet, et quod optat habere, dimittit.
4 Quantum autem in hac perfectionis via profecerim, magis quidem novi ego, quam quisquam alius homo; sed magis Deus quam ego.
5 Et ad hoc propositum quantis possum viribus alios exhortor, et in nomine Domini habeo consortes, quibus hoc per meum ministerium persuasum est: sic tamen ut praecipue sana doctrina teneatur, nec eos qui ista non faciunt, vana contumacia iudicemus, dicentes eis nihil prodesse quod pudice, quamvis coniugaliter vivunt, quod domos suas et familias christiane regunt, quod operibus misericordiae sibi thesaurizant in posterum; ne ista disputando, non Scripturarum sanctarum tractatores, sed earum accusatores inveniamur.
6 Quod ideo commemoravi, quoniam isti, quando talia dicere prohibentur ab eis qui hoc Domini consilium non ceperunt, respondent eos talia disputari nolle, quoniam vitiis suis favent, et dominica praecepta implere detrectant: quasi non, ut de iis taceam, qui, licet infirmiores, religiose tamen utuntur divitiis, etiam ipsi cupidi et avari male his utentes, et in terreno thesauro cor luteum figentes, quia et ipsos necesse est usque ad finem portet Ecclesia, sicut illa retia usque ad littus pisces malos (Idem, XIII, 47, 48), tolerabiliores in ea sint quam isti, qui talia sermocinando et disseminando, ita se videri magnos volunt, quia divitias suas vel quantulacumque patrimonia ex praecepto Domini vendiderunt, ut eius haereditatem, quae usque ad fines terrae dilatatur atque diffunditur hac doctrina non sana perturbare atque evertere moliantur.
Augustinus HOME