1 | Sicut autem ipsi qui divitum religiosis obsequiis aluntur atque vestiuntur (neque enim ad suas necessitates nihil accipiunt, nisi ab eis qui res suas vendunt), non tamen iudicantur atque damnantur ab excellentioribus Christi membris, qui maiori virtute, quam multum commendat Apostolus, suis se manibus transigunt (Act. XX, 34): sic nec isti damnare debent inferioris meriti christianos, quorum opibus transiguntur; sed recte vivendo et recte docendo magis eis dicere, Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si vestra carnalia metamus (I Cor. IX, 11)? |