Augustinus, Epistolae, 157, 4, 37.
1 | Proinde isti desinant contra Scripturas loqui, et in suis exhortationibus ad maiora sic excitent, ut minora non damnent. |
2 | Num enim et sanctam virginitatem aliter exhortando persuadere non possunt, nisi coniugalia vincula damnaverint, cum docente Apostolo, unusquisque donum proprium habeat a Deo, alius sic, alius autem sic (I Cor. VII, 7)? |
3 | Ambulent itaque perfectionis viam, venditis omnibus suis rebus, et misericorditer erogatis. |
4 | Sed si vere pauperes Christi sunt, et non sibi, sed Christo colligunt, infirmiora eius membra quare puniunt antequam sedes iudiciarias acceperint? |
5 | Si enim tales erunt, qualibus Dominus dicit, Sedebitis super duodecim sedes, iudicantes duodecim tribus Israel (Matth. XIX, 28); et de qualibus Apostolus dicit, Nescitis quoniam Angelos iudicabimus (I Cor. VI, 3); praeparent se potius non criminosos, sed religiosos divites recipere in tabernacula aeterna, a quibus amici facti sunt de mammona iniquitatis (Luc. XVI, 9). |
6 | Puto enim quod quidam eorum qui haec impudenter atque imprudenter garriunt, a divitibus christianis et piis in suis necessitatibus sustentantur. |
7 | Habet enim Ecclesia quodammodo suos milites, et quodammodo provinciales: unde dicit Apostolus, Quis militat suis stipendiis unquam? |
8 | Habet et vineam et plantatores, habet gregem et pastores: unde consequenter dicit, Quis plantat vineam, et de fructu eius non edit? quis pascit gregem, et de lacte eius non percipit (I Cor. IX, 7)? |
9 | Quamvis talia disputare, qualia isti disputant, non sit militare, sed rebellare; non sit plantare vineam, sed eradicare; non sit pascendos congregare, sed perdendos a grege separare. |