Augustinus, Epistolae, 157, 4, 36.
1 | Nec tamen quia praeceptum est eis ut oderint pro Christo et animas suas, vendendas eas habent, aut illatis sibi manibus effundendas: sed parati sunt eas amittere, pro Christi nomine moriendo, ne mortui vivant, Christum negando. |
2 | Sic etiam divitias, ad quas vendendas parati non fuerunt monente Christo, ad perdendas eas debent parati esse pro Christo, ne cum eis pereant perdito Christo. |
3 | Habemus hinc utriusque sexus divites clarissimasque personas martyrii gloria sublimatas. |
4 | Ita multi quos rerum suarum venditione piguerat ante perfici, Christi imitata passione sunt repente perfecti; et qui nonnullam infirmitatem carnis et sanguinis suis divitiis perfecerunt, subito adversus peccatum pro fide usque ad sanguinem certarunt. |
5 | Quibus autem non provenit corona martyrii, neque illius perfectionis de vendendis rebus suis consilium tam grande tamque praeclarum receperunt, et tamen a damnabilibus immunes criminibus esurientem Christum paverunt, sitienti potum dederunt, nudum vestierunt, peregrinantem susceperunt; non sedebunt quidem cum Christo sublimiter iudicaturi, sed ad ipsius dexteram stabunt misericorditer iudicandi (Matt. XXV, 34-40). |
6 | Beati enim misericordes, quoniam ipsorum miserebitur Deus (Id. V, 7). |
7 | Et iudicium sine misericordia fiet illi qui non fecit misericordiam: superexsultat autem misericordia iudicio (Iacobi 11, 13). |