Augustinus, Epistolae, 157, 4, 35.
1 | Sed non sunt tales divites christiani, qui licet ista teneant, non tamen ab eis ita tenentur, ut haec Christo anteponant; quia veraci corde saeculo renuntiarunt, ut nullam spem in talibus ponant. |
2 | Hi uxores et filios universasque familias ad christianam religionem tenendam sana erudiunt disciplina. |
3 | Horum domus hospitalitate ferventes, recipiunt iustum in nomine iusti, ut mercedem iusti accipiant (Matth. X, 41). |
4 | Frangunt esurienti panem suum, nudum vestiunt, captivum redimunt (Isai. LVIII, 7, et Matth. XXV, 35, 36), thesaurizant sibi fundamentum bonum in futurum, ut apprehendant veram vitam. |
5 | Et si forte pro fide Christi pecuniaria damna perpetienda sunt, oderunt divitias suas: si suorum orbitates vel separationes pro Christo minatur hic mundus, oderunt parentes, fratres, filios, uxores: postremo si de ipsa huius corporis vita cum adversario paciscendum est, ne desertus deserat Christus, oderunt insuper animam suam. |
6 | De iis quippe omnibus mandatum acceperunt, quod aliter discipuli Christi esse non possint (Luc. XIV, 26, 27). |