Augustinus, Epistolae, 157, 4, 34.
1 | Cum enim omnis qui renuntiat huic saeculo, sine dubio renuntiet omnibus quae sunt eius, ut possit Christi esse discipulus (ipse enim, cum de sumptibus ad turris aedificium necessariis, et de bello adversus regem alterum praeparando, similitudines praemisisset, adiunxit sic: Qui non renuntiat omnibus quae sunt eius, non potest meus esse discipulus [Luc. XVI, 33] ); profecto renuntiat etiam divitiis suis, si quas habet, aut sic ut eas omnino non diligens, totas distribuat indigentibus, et superfluis exoneretur sarcinis; aut sic ut plus diligens Christum spem ab eis transferat in ipsum, atque ita utatur illis, ut facile tribuens et communicans, thesaurizet in coelo; paratusque sit, quemadmodum parentes et filios et fratres et uxorem, hoc modo et istas relinquere, si talis conditio proposita fuerit, ut nisi dimisso Christo eas habere non possit. |
2 | Nam si aliter huic saeculo renuntiat, quando accedit ad fidei sacramentum, facit quod de lapsis beatus Cyprianus ingemit, dicens: Saeculo verbis solis renuntiantes, et non factis. |
3 | De hoc quippe dicitur, cum veniente tentatione magis ista metuit amittere, quam Christum negare: Ecce homo qui coepit aedificare, et non potuit perficere. |
4 | Ipse est etiam qui, cum adhuc longe esset adversarius eius, misit legatos quaerens pacem; id est, nondum affligente, sed adhuc imminente ac minante tentatione, ut iis non careat, quae plus diligit, ad relinquendum Christum negandumque consentit. |
5 | Et multi sunt tales, qui etiam putant sibi ad augendas opes suas, et multiplicanda delectamenta terrena, religionem suffragari debere christianam. |