1 | Hac quippe lege et conditione, non illi tantum qui mentis excellentia perfectionis consilium receperunt, ut vendita sua pauperibus distribuerent, et humeris ab omni saeculi huius sarcina liberioribus levem Christi sarcinam ferrent; sed etiam quisquis infirmior, et illi gloriosissimae perfectioni minus idoneus, qui tamen meminerit se veraciter esse christianum, cum audierit sibi proponi quod nisi haec omnia dimiserit, dimissurus est Christum, apprehendet potius turrim fortitudinis a facie inimici (Psal. LX, 4): quia cum eam in sua aedificaret fide, computavit sumptus quibus perfici posset (Luc. XIV, 28), id est, eo animo accessit ad fidem, ut huic saeculo non solum verbis renuntiaret; quia et si emit aliquid, tanquam non possidens erat, et si utebatur hoc mundo, tanquam non utens erat (I Cor. VII, 30, 31), non sperans in incerto divitiarum, sed in Deo vivo. |