Augustinus, Epistolae, 157, 4, 32.
1 | Hoc et de filiis atque parentibus, hoc de fratribus et sororibus intelligitur, propter Christum omnes esse dimittendos, cum proponitur ista conditio, ut Christum dimittat, si illos secum habere desiderat. |
2 | Hoc ergo et de domo atque agris, hoc et de iis rebus quae iure pecuniario possidentur, hoc loco accipiendum est. |
3 | Similiter enim etiam de his non ait, Quicumque vendiderit propter me quaecumque licitum est vendere; sed, Quicumque dimiserit. |
4 | Fieri enim potest ut dicatur christiano ab aliqua potestate, Aut christianus non eris, aut si in hoc permanere volueris, domum, possessionesque non habebis. |
5 | Tunc vero etiam illi divites, qui in suis divitiis sic statuerant permanere, ut ex earum bonis operibus promererentur Deum, haec dimittant potius propter Christum, quam propter haec Christum; ut accipiant in hoc saeculo centuplum, cuius numeri perfectione significantur omnia ( Fidelis quippe hominis totus mundus divitiarum est; fiuntque hoc modo quasi nihil habentes, et omnia possidentes [II Cor. VI, 10] ), et in futuro saeculo possideant vitam aeternam; ne propter ista dimisso Christo, in mortem praecipitentur aeternam. |